banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Senza l'amicizia non c'è vita
Pagina 240 Numero 20

 Una est amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt. A multis virtus ipsa contemnitur; multi divitias despiciunt, quos, parvo contentos, tenuis victus delectat; honores etiam, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent: de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rem publicam se contulerunt, et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii, qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim per omnium vitas amicitia.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43160
[degiovfe] - [2017-01-26 12:42:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!