banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Visita del re Prusia a Roma
Pagina 239 Numero 18

 Eo anno rex Prusias venit Romam cum filio Nicomede. Is, magno comitatu in urbem ingressus, ad forum a porta perrexit, concursuque undique facto, deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum se salutatum venisse dixit et gratulatum quod Perseum gentiumque reges vicissent et, Illyriis Macedonibusque in deditionem redactis, auxissent imperium. Postea Prusias biduum a senatu petiit quo templa deum immortalium urbemque et hospites amicosque viseret. Datus, qui circumduceret eum, Lucius Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat; et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae sunt. Tertio post die senatum adiit, gratulatus est victoriam, merita sua in eo bello commemoravit et petiit ut votum solvere Romae in Capitolio, decem maiores hostias immolando, sibi liceret: ea vota pro victoria populi Romani esse et ut societas secum renovaretur et ager sibi, de rege Antiocho captus, daretur. Filium postremo Nicomedem senatui commendavit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43158
[degiovfe] - [2017-01-26 12:10:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!