banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La vera felicità
Pagina 236 Numero 16

 Cum enim Gyges regno Lydiae armis et divitiis abundantissimo inflatus Apollinem Pythium sciscitatum venisset an aliquis mortalium se esset felicior, deus ex abdito sacrarii specu voce missa Aglaum Psophidium ei praetulit. Is erat Arcadum pauperrimus, sed aetate iam senior terminos agelli sui numquam excesserat, parvuli ruris fructibus contentus. Verum profecto beatae vitae finem Apollo non adumbratum oraculi sagacitate complexus est. Quodcirca insolenter fulgore fortunae suae glorianti respondit magis se probare securitate ridens tugurium quam tristem curis et sollicitudinibus aulam, paucasque glebas pavoris expertes quam pinguissima Lydiae arva metu referta, et unum aut alterum iugum boum facilis tutelae quam exercitus et arma et equitatum voracibus impesis onerosum, et usus necessarii horreolum nulli nimis adpetendum quam thesauros omnium insidiis et cupiditatibus expositos.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43156
[degiovfe] - [2017-01-25 22:46:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!