banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Perché Cicerone si dedicò alla filosofia
Pagina 236 Numero 15

 Si quis requirit quae causa nos impulerit ut haec tam sero litteris mandaremus, nihil est quod expedire tam facile possimus. Nam cum otio langueremus et is esset rei publicae status ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum, ipsius rei publicae causa, philosophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam graves tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri. Nec me instituti mei poenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi, sed etiam scribendi studia commoverim. Complures enim, Graecis institutionibus eruditi, ea quae didicerant cum civibus suis communicare non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43155
[degiovfe] - [2017-01-25 22:28:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!