banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Chi fugge sempre, fugge da se stesso
Pagina 228 Numero 10

 Peregrinationes suscipiuntur vagae et litora pererrantur et modo mari modo terra se experitur semper praesentibus infesta levitas: «Nunc Campaniam petamus». Iam delicata fastidio sunt: «Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur». Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo oculi longo locorum horrentium squalore releventur: «Tarentum petatur laudatumque portum et hiberna caeli mitioris». Iam flectamus cursum ad Urbem: «Nimis diu a plausu et fragore ludorum aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui». Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius: «Se quisque hoc modo semper fugit». Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43150
[degiovfe] - [2017-01-25 13:41:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!