banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Incorruttibilità di Epaminonda
Pagina 221 Numero 7

 Tentata est Epaminondae abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is, rogatu Artaxersis regis, pecunia illum corrumpere conatus est. Hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram: «Nihil - inquit – mihi pecunia opus est: nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratis facere paratus sum, sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis. Namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate. Tu quod me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. Et tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui».
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43147
[degiovfe] - [2017-01-25 13:06:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!