banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Catilina esorta i compagni
Pagina 215 Numero 2

 Exercitus hostium duo obstant; diutius in his locis esse, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter aperiendum est. Quapropter vos moneo ut forti atque parato animo sitis. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa fient adversa, neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint. Nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus. Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere, potuistis, amissis bonis, Romae alienas opes exspectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere vultis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. Vera dementia est in fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus averteris. Semper in proelio iis maximum est periculum, qui maxime timent: audacia pro muro habetur.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43142
[degiovfe] - [2017-01-24 18:21:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!