banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vittoria di Conone
Pagina 211 Numero 15

 Postquam rex Tissaphernem hostem iudicavit et Lacedaemonios bello persequi iussit, Cononi permisit quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. Id arbitrium Conon negavit sui esse consilii, sed ipsius qui optime suos nosse deberet (traduci con l'indicativo) et regi suasit ut negotium Pharnabazo daret. Hinc, magnis muneribus donatus, ad mare est missus, ut Cupriis et Phoenicibus ceterisque civitatibus maritimis naves longas imperaret classemque compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat. Id ut Lacedaemoniis nuntiatum est, non sine cura rem administraverunt, quod magnum bellum imminere arbitrabantur. Nam ducem fortem et prudentem regis opibus praefuturum ac secum dimicaturum videbant, quem neque consilio neque copiis superare possent. Hac mente magnam contrahunt classem et, Pisandro duce, proficiscuntur. Hos Conon, apud Cnydum adortus, magno proelio fugat. Qua victoria non solum Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum imperio fuerat, liberata est. Conon Athenas venit: muros dirutos a Lysandro reficiendos curat, quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, civibus suis donat.
Cornelio Nepote

Oggi hai visualizzato 9.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43139
[degiovfe] - [2017-01-24 13:41:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!