banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Saggezza di uno schiavo
Pagina 210 Numero 12

 Sub divo Augusto nondum hominibus verba periculosa erant, sed iam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat ne Caesar Augustus salvus rediret ex ea peregrinatione quam parabat. Multi illud diligenter audierunt. Ut primum diluxit, Rufi servus, qui ei cenanti ad pedes steterat, domino suo narrat quae inter cenam ille ebrius dixisset, et hortatur ut Caesarem occupet atque ipse se deferat. Rufus autem, usus consilio, descendenti Caesari ad forum occurrit et cum iuravisset se pridie ebrium fuisse et malam mentem habuisse, Caesarem rogavit ut sibi ignosceret rediretque in gratiam secum. Cum Caesar dixisset se facere: «Nemo - inquit - credet te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris», petiitque magnam pecuniam et impetravit. Caesar ait: «Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar». Honeste fecit Caesar, quod ei ignovit et liberalitatem clementiae suae adiecit. Quicumque hoc exemplum audiverit, haud dubie Caesarem laudabit, sed cum servi prudentiam ante laudaverit.
Seneca

Oggi hai visualizzato 7.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43136
[degiovfe] - [2017-01-24 12:26:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!