banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Frisso e l'ariete dal vello d'oro
Pagina 207 Numero 2

 Phrixus et Helle cum in silva errarent, Nebula mater eorum dicitur venisse et arietem inauratum adduxisse, Neptuni et Theophanes filium. In quem iuvenes ascendere iussi sunt et Colchos ad regem Aeetam, Solis filium, transire ibique arietem Marti immolare. Qui cum ascendissent, Helle de ariete in pelagus decidit, ex qua mare Hellespontum traditur appellatum esse, Phrixus autem Colchos pervenit. Ibi matris praeceptis arietem immolavit pellemque eius inauratam in templo Martis posuit, quam, servante dracone, Iason dicitur petisse. Phrixum autem Aeeta libens recepit filiamque suam ei uxorem dedit, quae postea ex eo liberos procreavit. Sed veritus ne se a regno eiceret, quod responsum erat ex prodigiis ut ab advena filio mortem caveret, interficere Phrixum Aeetae visum est.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43128
[degiovfe] - [2017-01-22 12:03:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!