banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani riprendono le forze
Pagina 201 Numero 24

 Hannibal, quamquam poterat victoria uti, ea frui maluit et, relicta Roma, Campaniam Tarentumque peragravit; ubi mox et ipsius et exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Hannibali Cannas fuisse. Nam Campani soles et Baiae fontibus tepentes Hannibalem invictum Alpibus, indomitum armis subegerunt. Interim Romani respirabant et quasi ab Inferis emergebant. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberata sunt servitia. Egebat aerarium: opes suas senatores in medium libentes protulerunt, nec quicquam auri sibi reliquerunt. Equites exemplum secuti imitataeque equitem tribus sunt. Denique cum privatorum opes in publicum deferrentur, vix suffecerunt tabulae, vix scribarum manus.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43125
[degiovfe] - [2017-01-22 11:25:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!