banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le pene per i ladri
Pagina 200 Numero 22

 Draco Atheniensis vir bonus et iuris divini humanique peritus fuit. Is Draco primus omnium leges, quibus Athenienses uterentur, tulit. In illis legibus furem cuiuscemodi furti supplicio capitis puniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. Eius igitur leges, quoniam videbantur acerbiores, non decreto iussoque, sed tacito Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea Athenienses legibus aliis mitioribus, a Solone compositis, usi sunt. Is Solon e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege sanxit ut fures non mortis, ut Draco antea, sed dupli poena afficerentur. Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in Duodecim tabulis scripserunt, neque pari severitate in puniendis omnium generum furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt. Nam furem, qui manifesto furto prehensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu se telo, cum prehenderetur, defenderet.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43123
[degiovfe] - [2017-01-22 10:50:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!