banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dione è allontanato da Siracusa
Pagina 200 Numero 20

 Plato tantum apud Dionysium auctoritate potuit valuitque eloquentia, ut ei persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis; a qua voluntate Philisti consilio deterritus, aliquanto crudelior esse coepit. Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem daret sui opprimendi, navem ei triremem dedit, qua Corinthum deveheretur. Cum multi hoc factum indignarentur magnaeque esset invidiae tyranno, Dionysius omnia Dionis quae moveri poterant, in naves imposuit et ad eum misit. Postquam audivit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxorem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut turpissimis imbueretur cupiditatibus.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43121
[degiovfe] - [2017-01-16 08:55:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!