banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fuga di Pompeo
Pagina 199 Numero 19

 Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium esse existimavit. Cotidie progrediebatur quascumque in partes ille ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit. Erat edictum Pompei, ut omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent. Sed existimari non poterat utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an novis delectibus Macedoniam tenere conaretur. Ipse ad ancoram una nocte constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus corrogata cognitoque Caesaris adventu ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43120
[degiovfe] - [2017-01-21 20:38:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!