banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La punizione di un sacrilegio
Pagina 197 Numero 18

 «Fanum Proserpinae est Locris, de cuius templi sanctitate credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrri bello, qui, cum ex Sicilia rediens Locros classe praeter veheretur, inter alia foeda, thesauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit. Atque ita, pecunia in naves imposita, ipse terra est profectus. Quid ergo evenit? Classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. Qua tanta clade edoctus rex superbissimus pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae referri iussit. Nec tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit».
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43119
[degiovfe] - [2017-01-21 19:53:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!