banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Epaminonda e Meneclide
Pagina 190 Numero 14

 Epaminondas fuit disertus, ut nullus Thebanus ei par esset eloquentia, neque minus concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Meneclidem quendam, indidem Thebis, et adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanus scilicet est: namque illi genti plus inest virium quam ingenii. Is, quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille: «Fallis - inquit - verbo cives tuos, quod hos a bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias. Nam paritur pax bello. Itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. Qua re si principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra».
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43115
[degiovfe] - [2017-01-21 18:37:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!