Seneca, ricevuto l’ordine da Nerone, si suicida

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Seneca, ricevuto l’ordine da Nerone, si suicida

 Senecae cum Paulina uxore et amicis duobus epulanti Gavius Silvanus, tribunus praetoriae cohortis, mandata imperatoris edidit. Ille, interritus, poscit testamenti tabulas. Simul lacrimas eorum ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae sint, ubi ratio meditata per tot annos adversum imminentia sit. Postquam haec et talia disseruit, complectitur uxorem et rogat oratque ut temperaret dolori et in contemplatione vitae probae desiderium mariti toleraret. Illa sibi quoque mortem destinatam adseverat, manumque percussoris exposcit; tum Seneca: «Vitae - inquit - delenimenta monstraveram tibi; tu mortis decus mavis». Post quae eodem ictu bracchia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam senile corpus parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo uxoris tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. Postremo Seneca stagnum calidae aquae introiit. Exin balneo illatus est et vapore eius exanimatus sine ullo funere solemni crematur.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43112

[degiovfe] - [2017-01-21 11:52:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile