banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Notizie biografiche su Otone
Pagina 182 Numero 8

 Otho imperator IIII Kalendas Maias natus est Camillo Arruntio Domitio Aenobarbo consulibus. Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia vetere et honorata atque ex principibus Etruriae. Avus M. Salvius Otho, patre equite, matre humili, per gratiam Liviae Augustae, in cuius domo creverat, senator est factus, nec praeturae gradum excessit. Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarumque et magnarum propinquitatum, tam carus tamque non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique procreatum ex eo crederent. Urbanos honores, proconsulatum Africae et extraordinaria imperia severissime administravit. Ex Albia Terentia splendida femina duos filios tulit, L. Titianum et Marcum; tulit et filiam, quam Druso Germanici filio despondit.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43109
[degiovfe] - [2017-01-21 10:58:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!