banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La straordinaria eloquenza di Pericle
Pagina 179 Numero 7

 Pericles felicissimis naturae incrementis sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum cervicibus iugum servitutis imposuit: egit enim illam urbem et versavit arbitrio suo, cumque adversus voluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius vox erat. Itaque veteris comoediae maledica lingua, quamvis potentiam viri perstringere cupiebat, tamen in labris hominis leporem habitare melle dulciorem fatebatur et in animis eorum, qui illum audiverant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. Fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuvenis Pisistratum decrepitum contionantem audivisset, exclamavisse cavere illum civem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius oratio esset (traduci con l'indicativo). Nec hominem aut aestimatio eloquii aut morum augurium fefellit. Quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod (= il fatto che) ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43108
[degiovfe] - [2017-01-21 09:53:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!