banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ultime parole di Eumene
Pagina 178 Numero 6

 Eumenes iussus ab universis loqui, facto silentio laxatisque vinculis, prolatam manum, sicut erat catenatus, ostendit: «Cernitis, milites - inquit - habitum atque ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam imposuit. Vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea verba iure iurando obstricti estis. Sed ista omitto, neque enim miseros convicia decent; unum oro ut, si summa propositorum Antigoni in meo capite consistit, inter vos me velitis mori. Nam illius non interest quemadmodum aut ubi cadam, sed mea interest ignominiosa morte liberari. Hoc si impetro, solvo vos iure iurando, quotiens vos sacramento mihi devovistis. Aut si vos ipsos pudet vim adhibere mihi roganti, ferrum huc date et permittite imperatorem pro vobis facere quod vos facturos esse pro imperatore iuravistis».
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43107
[degiovfe] - [2017-01-21 09:45:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!