banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una richiesta di difesa rifiutata
Pagina 176 Numero 5

 Veniebat ad me, et saepe veniebat Autronius, multis cum lacrimis, supplex, ut a me defenderetur, et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in adulescentia, collegam in quaestura commemorabat fuisse. Multa mea beneficia in se, nonnulla etiam sua in me proferebat. Quibus rebus ita flectebar animo atque frangebar, ut iam iniuriarum, quas mihi ipsi fecerat, obliviscerer: immiserat enim C. Cornelium, qui in sedibus meis, in conspectu uxoris ac liberorum meorum me trucidaret. Sed cum mihi patriae, cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat in mentem ei resistebam, neque solum illi hosti et parricidae, sed etiam his illius propinquis, Marcellis, patri et filio, quorum alter parentis gravitatem, alter filii suavitatem apud me obtinebat (= aveva per me).
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43106
[degiovfe] - [2017-01-21 09:25:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!