banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scaltrezza di Quinto Fabio Labeone
Pagina 173 Numero 3

 Q. Fabius Labeo, arbiter finium constituendorum inter Nolanos et Neapolitanos a senatu datus, cum in rem praesentem venisset, utrosque separatim monuit ut, omissa cupiditate, a controverso agro regrederentur. Cum utraque pars, auctoritate illius viri mota, id fecisset, aliquantum in medio vacui agri relictum est. Constitutis deinde finibus, ut ipsi terminaverant, quidquid reliqui soli fuit, populo Romano adiudicavit. Nolani ac Neapolitani, etsi circumventi, queri nihil potuerunt, civitati nostrae autem novum vectigal accessit. Eundem ferunt, cum a rege Antiocho, quem bello superaverat, ex foedere icto dimidiam partem navium accipere deberet, medias omnes secuisse, ut eum tota classe privaret.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43104
[degiovfe] - [2017-01-21 08:45:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!