banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ritratto di Silla
Pagina 173 Numero 2

 Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam exstincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; luxurioso otio fuit, tamen a negotiis numquam voluptas remorata est; facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor. Atque illi felicissimo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitaverunt fortior an felicior esset. Nam quae postea fecerit, incertum habeo utrum me pudeat an pigeat magis disserere. Igitur Sulla, postquam in Africam atque in castra Marii cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, sollertissimus omnium et Mario militibusque carissimus factus est.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43103
[degiovfe] - [2017-01-20 20:28:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!