Aristide, troppo giusto, e perciò ostracizzato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Aristide, troppo giusto, e perciò ostracizzato

 Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli et cum eo de principatu contendit; namque obtrectaverunt inter se. In his viris autem cognitum est, quanto eloquentia antistaret innocentiae. Quamquam enim Aristides adeo excellebat abstinentia, ut cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus, testula illa exsilio decem annorum multatus est. Themistocles cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse et cum animadvertisset quendam scribentem, ut Aristides patria pelleretur, quaesivit ab eo quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere: nam tam cupide elaboraverat, ut Iustus appellaretur. Hic X annorum legitimam poenam non pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno, quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est. Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est priusquam poenã liberaretur.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43095

[degiovfe] - [2017-01-20 18:54:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile