banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gneo Mario scrive al proconsole L. Domizio
Pagina 155 Numero 11

 Valde miror te ad me nihil scribere et ab aliis de re publica me certiorem fieri. Nos disiecta manu pares adversario esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. Quam ob rem, cum constituisses Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quae causa fuerit quare consilium mutaris. Quanto enim magis appropinquare adversarius coepit, eo tibi celerius agendum erat, ut te mecum coniungeres, priusquam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset. Quam ob rem etiam atque etiam te oro et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam ad me venias, antequam copiae, quas instituit Caesar contrahere, in unum locum coactae vos a nobis distrahant. Aequum est me a te impetrare, ut cohortes, quae ex Piceno et Camerino venerunt, ad me mittas.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43087
[degiovfe] - [2017-01-19 09:59:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!