banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'insegnamento morale della cultura
Pagina 152 Numero 10

 Quaeris ubi Ulixes erraverit, potius quam efficias ne nos semper erremus? Non vacat audire utrum inter Italiam et Siciliam ille iactatus sit, an extra orbem notum nobis; tempestates animi nos cotidie iactant et nequitia in omnia Ulixis mala impellit. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, matrem et patrem, quomodo ad honesta vel naufragus navigem. Quid inquiris an Penelopa impudica fuerit, an suspicata sit Ulixem esse illum hominem quem videbat, antequam sciret? Doce me quid sit pudicitia et quantum in ea bonum sit. Ad musicam transeo: doces me quomodo inter se notae acutae et graves consonent: doce potius quomodo animus meus secum consonet nec consilia mea discrepent.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43086
[degiovfe] - [2017-01-19 09:15:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!