banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pericle spiega un'eclissi di sole
Pagina 152 Numero 9

 Bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, obscurato sole, repente tenebrae factae sunt. Pericles, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum Atheniensium animos summus timor occupavisset, cives suos non celavit id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, didicerat: nam eos docuit illud certo tempore fieri, cum tota luna sub orbem solis se subiecisset. Cum id rationibus docuisset, Pericles populum liberavit metu. Erat enim tum ignota haec ratio, solem lunae oppositu deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43085
[degiovfe] - [2017-01-19 09:52:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!