banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale valica le Alpi
Pagina 150 Numero 7

 Hannibal, minor quinque et viginti annis natus imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit; Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi victum dimisit. Postquam ad Alpes venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem transierat, Alpicos conantes prohibere Poenos transire concidit, itinera muniit, effecit ut eã elephantus ornatus ire posset, quã antea unus homo inermis vix poterat repere. Itaque copias Alpes traduxit et in Italiam pervenit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43083
[degiovfe] - [2017-01-18 20:35:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!