I libri Sibillini

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I libri Sibillini

 In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens: dicebat eos esse divina oracula et se velle venundare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum pretium poposcit. Rex anum quasi aetate desipientem derisit. Tum, nihil turbata, illa super foculum tres libros ex novem deussit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed Tarquinius id multo magis risit dixitque anum iam sine dubio delirare. Mulier statim tres alios libros exussit atque denuo placide eundem pretium rogavit. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam esse (insuper habere = disprezzare) intellegit et libros tres reliquos mercatur non minore pretio, quam quod petitum erat pro omnibus. Sed eam mulierem a Tarquinio digressam nemo postea vidit. Libri tres in sacrarium conditi «Sibyllini» appellati sunt; ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43082

[degiovfe] - [2017-01-18 20:25:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile