banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il comportamento del sapiente
Pagina 147 Numero 5

 Fuit quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius aemuli Stoici nominantur. Illi putant sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam. Nostri autem, homines moderati et temperati, a Platone et Aristotele instituti, aiunt sapientem miserere et apud eum valere aliquando gratiam; distinctas genere delictorum esse poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum. Non dedecet ipsum sapientem irasci nonnumquam, exorari et placari, de sententia decedere aliquando: omnes virtutes mediocritate quadam moderatas esse decet.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43081
[degiovfe] - [2017-01-18 20:18:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!