banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Discorso del console Quinzio Capitolino
Pagina 146 Numero 4

 «Si culpa in nobis est, auferte imperium indignis, si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat peccata, Quirites: vosmet tantum eorum paeniteat. Discordia ordinum, patrum ac plebis certamina, est venenum urbis huius. Dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, hos plebeiorum magistratuum, sustulerunt hostes nostri animos. Quid vobis vultis? Tribunos plebis concupistis: concordiae causa concessimus. Decemviros desideravistis: creari passi sumus. Decemvirorum vos pertaesum est: coegimus abire magistratu. Manente in eosdem privatos ira vestra, mori atque exsulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis creare iterum vobis visum est: creavistis. Qui finis erit discordiarum?»
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43080
[degiovfe] - [2017-01-18 19:53:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!