banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro uccide Clito
Pagina 145 Numero 2

 Alexander solemni die amicos in convivium convocat. Ubi orta inter ebrios rerum a Philippo gestarum mentione, ipse se patri praeferre coepit, adsentante maiore convivarum parte. Itaque cum unus e senibus, Clitus, fiducia amicitiae regis, memoriam Philippi tueretur, laudaretque eius res gestas, Alexander adeo indignatus est, ut, telo a satellite rapto, eum in convivio trucidaverit. Sed postquam satiatus caede animus conquievit, pigere eum facti coepit et mori voluit. Primum in fletus progressus, amplecti coepit mortuum, vulnera tractare et confiteri dementiam; denique arreptum telum in se vertit, peregissetque facinus, nisi amici intervenissent. Mansit haec voluntas moriendi etiam sequentibus diebus. Paenitentiae enim accesserat nutricis suae, sororis Cliti, recordatio, cuius absentis eum maxime pudebat: nam tam foedam alimentorum suorum mercedem illi reddiderat.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43078
[degiovfe] - [2017-01-18 19:19:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!