Esempi di schiavi diventati filosofi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Esempi di schiavi diventati filosofi

 Phaedon Elidensis Socrati et Platoni fuit familiaris. Plato illo libro suo divino de immortalitate animae eius nomen dedit. Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a domino lenone ad merendum coactus. Cebes Socraticus, hortante Socrate, eum emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. Alii quoque multi servi fuerunt, qui postea philosophi clari exstiterunt. Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas ipse appellat «Menippeas». Sed et Pompylus, Theophrasti Peripatetici servus, et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Mys, Epicuri servus, philosophi non incelebres vixerunt. Diogenes Cynicus etiam servitutem servivit, sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Xeniades et cum ex eo percontaretur quod artificium novisset, «Novi - inquit Diogenes - hominibus liberis imperare». Tum Xeniades, responsum eius demiratus, eum emit et manumisit filiosque suos ei tradens: «Accipe - inquit - liberos meos, quibus imperes».
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43077

[degiovfe] - [2017-01-18 19:09:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile