banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La tutela degli schiavi nella costituzione antoniniana
Pagina 138 Numero 18

 Servi in potestate sunt dominorum. Quae potestas iuris gentium est: nam apud omnes gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae atque necis potestatem esse. Sed hoc tempore neque civibus Romanis nec ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine ulla causa in servos suos saevire. Nam ex constitutione imperatoris Antonini, dominus qui sine causa servum suum occidit culpa teneri iubetur non minus quam si alienum servum occiderit. Eiusdem principis constitutio etiam nimiam asperitatem dominorum coercet. Nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis qui ad fana deorum vel ad statuas principum confugiunt, praecepit ut, si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere.
Gaio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43074
[degiovfe] - [2017-01-18 18:23:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!