banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La cauzione sui beni della moglie
Pagina 137 Numero 16

 Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse. Servius quoque in libro quem composuit de dotibus tum primum cautiones rei uxoriae necessarias visas esse scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia vitio corporis ex ea liberi non gigni videbantur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus. Atque is Carvilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse. Dicunt tamen eum animo atque amori iurisiurandi religionem praevertisse, quod iurare a censoribus coactus erat uxorem liberos quaerendi gratia se habiturum.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43072
[degiovfe] - [2017-01-17 20:47:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!