banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Perchè non si devono consultare gli astrologi
Pagina 137 Numero 15

 Favorinus deterrere volebat adulescentes a genethliacis et omnibus aliis, qui prodigiosis artibus futura omnia se dicturos esse pollicentur. Negabat eos esse consulendos his argumentis: «Illi eventura praedicunt aut adversa aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te fatigabit, et gaudii spes tibi iam gaudium futurum praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istis hominibus res futuras praesagientibus».
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43071
[degiovfe] - [2017-01-17 20:37:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!