banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
È meglio non conoscere il futuro
Pagina 136 Numero 14

 Ego non utilem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset Priamo, si ab adulescentia scisset eventus senectutis suae? Marcone Crasso rerum futurarum scientia utilis fuisset si scisset tum, cum maximis opibus fortunisque florebat, sibi trans Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum, interfecto Publio filio exercituque deleto? An Cn. Pompeius tribus suis consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria laetatus esset, si scisset se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri? Quo cruciatu animi vitam Caesar egisset, si divinasset se in senatu a nobilissimis civibus, partim etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatum iri? Certe igitur ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43070
[degiovfe] - [2017-01-17 20:06:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!