banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il centauro Chirone
Pagina 132 Numero 12

 Chiron, Saturni et Phillyrae filius, non modo ceteros Centauros, sed homines quoque iustitia dicitur superasse. Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur. Pietate igitur et diligentia effecit ut inter astra numeraretur. Apud hunc Hercules cum deverteretur, et simul cum Chirone sedens sagittas consideraret, fertur una earum decidisse supra pedem Chironis, et ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum miratum, quod tam brevibus sagittis tam magna corpora Centaurum Hercules interfecerit, ipsum contendere arcum coactum. Itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem eius incidisse. Pro qua re Iuppiter, eius miseratus, inter sidera eum constituit cum hostia quam supra aram tenens immolare videtur.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43068
[degiovfe] - [2017-01-17 19:25:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!