banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Socrate davanti ai giudici
Pagina 126 Numero 7

 Socrates, quamvis omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut iudicum dominus esse videretur. Quin etiam, cum disertissimus orator Lysias ei scriptam orationem attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut eã in iudicio uteretur, non invitus eam legit: commode illam orationem scriptam esse dixit, et disertam et oratoriam sibi videri, sed fortem et virilem non videri. Cum autem iudices ex eo quaesivissent quam poenam commeruisse ei videretur, Socrates respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus ac praemiis decoraretur et sibi victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, honos qui apud Graecos maximus habetur. Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43063
[degiovfe] - [2017-01-17 13:14:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!