banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Proprio gli inesperti vogliono dare consigli!
Pagina 125 Numero 6

 Hannibal, cum Carthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exul, dicitur invitatus esse ab hospitibus suis ut audiret Peripateticum illum Phormionem. Cum Hannibal ad eum audiendum ivisset, philosophus locutus esse dicitur aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari. Tum ceteri qui illum audierant vehementer delectati quaesiverunt ab Hannibale quidnam ipse de illo philosopho iudicaret. Hannibal respondisse fertur multos se deliros senes saepe vidisse, sed vidisse neminem, qui magis quam Phormio deliraret. Quid enim aut adrogantius aut loquacius videri potest? Graecus homo, qui numquam hostem, numquam castra viderat, praecepta de re militari dare volebat Hannibali, qui tot annis cum populo Romano omnium gentium victore egregie decertavit! Hoc idem mihi facere omnes isti videntur, qui, nihil experti, de arte dicendi praecipiunt.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43062
[degiovfe] - [2017-01-16 10:05:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!