banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'amore inconsolabile della regina Artemisia
Pagina 119 Numero 4

 Artemisia Mausolum virum amasse fertur supra omnes amorum fabulas. Mausolus autem fuit rex terrae Cariae; a quibusdam Graecarum historiarum scriptoribus traditum est provinciae Graeciae praefectum eum fuisse. Ubi Mausolus perfunctus est et inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus aquae indidit, ebibitque. Multa alia violenti amoris indicia fecisse dicitur. Molita quoque est sepulcrum illud memoratissimum, dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. Id monumentum Artemisia cum diis Manibus sacris Mausoli dicaret, certamen laudibus eius dicendis facit; ponit praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima. Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili; eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43060
[degiovfe] - [2017-01-16 09:32:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!