banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il poeta Zoilo
Pagina 119 Numero 3

 Zoilus, qui Homeromastix appellabatur, Alexandriam venisse suaque scripta contra Iliadem et Odysseam comparata Ptolomaeo regi recitavisse narratur. Rex vero, cum animadvertisset Homerum, poetarum parentem, absentem vexari et vituperari ab eo cuius scripta ab cunctis gentibus suspicerentur, indignans nullam mercedem ei dedit. Zoilus autem, inopia pressus, summisit ad regem postulans, ut aliquid sibi tribueretur. Rex vero respondisse dicitur Homerum, qui ante annos mille decessisset, aevo perpetuo multa milia hominum pascere. Mors Zoili varie narratur. Alii enim scripserunt a Philadelpho in crucem fixum esse, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum.
Vitruvio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43059
[degiovfe] - [2017-01-15 23:31:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!