banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Notizie su Socrate
Pagina 118 Numero 2

 Tradunt Socratem labores voluntarios et exercitia facere insuevisse corporis firmandi causa: stare solitus esse Socrates dicitur pertinaci statu perdiu atque pernox a primo lucis ortu, inconnivens, immobilis, cogitabundus, facto quodam secessu mentis atque animi a corpore. Temperantia quoque eum fuisse tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valetudine inoffensa vixerit. In illius etiam pestilentiae vastitate, quae in belli Peloponnesiaci principiis ipsam Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, dicitur et a voluptatibus cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam obnoxius fuerit communi cladi.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43058
[degiovfe] - [2017-01-15 21:19:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!