banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Come fortificare l'accampamento
Pagina 113 Numero 9

 Castra tuto loco semper facienda sunt, ut et lignorum et pabuli et aquae suppetat copia. Cavendum est etiam ne mons sit vicinus aut altior, qui captus ab adversariis possit officere. Considerandum est ne campus torrentibus inundari consueverit et hoc casu exercitus vim patiatur. Pro numero autem militum vel inpedimentorum munienda sunt castra, ne maior multitudo constipetur in parvis, neve paucitas in latioribus castris cogatur extendi. Interdum autem quadrata, interdum trigona, interdum semirotunda, ut loci qualitas aut necessitas postulat, castra facienda sunt. Porta autem, quae appellatur praetoria, aut orientem spectare debet, aut illum locum qui ad hostes respicit, aut illam partem ad quam profecturus est exercitus.
Vegezio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43057
[degiovfe] - [2017-01-15 21:00:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!