banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Inizi della prima guerra persiana
Pagina 113 Numero 7

 Darius, hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem, iisque ducenta milia peditum, decem milia equitum dedit, causam interserens se hostem esse Atheniensibus, cum eorum auxilio Iones Sardis expugnavissent suaque praesidia interfecissent. Illi praefecti regii, classe ad Euboeam appulsa, celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in campo Marathonio deduxerunt. Is abest ab oppido circiter milia passuum decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti, Phidippo cursore misso, auxilium a Lacedaemoniis petiverunt.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43055
[degiovfe] - [2017-01-15 20:38:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!