banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare insegue i Pompeiani dopo la battaglia di Farsalo
Pagina 112 Numero 6

 Caesar castris potitus a militibus contendit ne illi in praeda occupati reliquuum negotium dimitterent. Qua re impetrata, montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi ei loco, relicto monte, universi iugis eius Larisam versus se recipere coeperunt. Qua re animadversa, Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, VI legiones secum duxit et progressus milia passuum VI aciem instruxit. Qua re animadversa, Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, illi, missis legatis, de deditione agere inceperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum iis coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43054
[degiovfe] - [2017-01-15 20:26:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!