banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cassivellauno si arrende a Cesare
Pagina 112 Numero 5

 Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, cui regioni quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque his imperat ut, coactis omnibus copiis, castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. Ii cum ad castra venissent, nostri, eruptione facta, multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige, suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus, hoc proelio nuntiato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum, legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat; interdicit atque imperat Cassivellauno ne Mandubracio neu Trinovantibus noceat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43053
[degiovfe] - [2017-01-15 20:19:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!