Estrema varietà di pareri

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Estrema varietà di pareri

 Senex quidam cum adulescentulo filio et asello quem venditurus erat ad mercatum proficiscebatur. Inter vias quidam in agris operas facientes senem culpaverunt, cum neque pater neque filius asellum ascendissent, sed vacuum onere sinerent, cum alter senectute, alter aetate tenera vehiculo egeret. Tum senex adulescentem asino imposuit, ipse pedibus iter faciens. Hoc alii conspicientes, increpuerunt stultitiam senis quod, adulescente super asinum posito, ipse aetate confectus pedibus asellum sequeretur. Immutato consilio atque adulescente deposito, ipse asinum ascendit. Paulum vero progressus, audivit alios se culpantes, quod parvulum filium, nulla ratione aetatis habita, tamquam servum post se traheret, ipse asello insidens. His verbis permotus, filium asello secum superimposuit. Tum ab aliis interrogatus est, an suus esset asellus; cum annuisset, castigatus est verbis, quod nullam curam haberet sui aselli minime apti ad tantum onus. Hic homo, perturbatus tot variis sententiis, tandem asellum pedibus iunctis ligavit, atque baculo suspensum suo filiique collo superimposuit. Omnibus propter novitatem spectaculi ad risum effusis, ac stultitiam amborum increpantibus, ille indignatus est; supra rivam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen deiecit, atque ita amisso asino domum remeavit. Ita bonus vir, dum omnibus parere cupit, nemini satisfaciens, asellum perdidit.
da Poggio Bracciolini


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43052

[degiovfe] - [2017-01-15 20:07:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile