Uno strano matrimonio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Uno strano matrimonio

 Duo iuvenes unam virginem expetebant: locuples genus pauperis formam vicit. Ut nuptiarum dies dictus advenit, iuvenis pauper et amans, quia dolorem perpeti non poterat, maerens in hortulos propinquos se contulit (da confero). Paulo ultra divitis splendens villa virginem acceptura erat. Dum turba frequens concurrit, asellus pauperis in portae limine stabat. Parentes sponsae illum conducunt, ne viae labores teneros puellae pedes laedant. Repente ventus caelum movet, densi nimbi noctem horridam pariunt et simul vis grandinis comites trepidos et praesidium petentes passim dissipat. Asellus ad notum tectum contendit et magna voce se venisse indicat. Procurrunt pueri, pulchram virginem adspiciunt et admirantur: deinde domino nuntiant. Ille inter paucos sodales accubans, crebris poculis amorem avocabat. Tunc gaudio recreatus, hortante Baccho et Venere, nuptias perficit. Interea parentes filiam quaerunt, novus maritus coniuge amissa dolet: sed postquam populo quid actum esset innotuit, omnes casum secundum comprobaverunt.
da Fedro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43051

[degiovfe] - [2017-01-15 17:32:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile