Scherzosa bugia del giovane Papirio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scherzosa bugia del giovane Papirio

 Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent. Puer respondit id tacendum esse neque dici posse. Mater fuit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque. Tum puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum esse in senatu dicit, utrum esset utilius ut unus vir duas uxores haberet an una mulier apud duos nupta esset. Hoc illa cum audit, animus compavescit, domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes et obsecrantes orant ut una duobus viris nupta esset potius quam uni viro duae. Senatores ingredientes in curiam de mulierum postulationibus mirabantur. Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire voluisset ac quid ipse matri dixisset denarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur et decernit ne posthac pueri cum patribus in curiam introeant, praeter ille unus Papirius.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43048

[degiovfe] - [2017-01-15 13:33:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile